Latin
4.6.1 to 4.6.12
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.6.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod nonnulla in operibus dei quam deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur ? nam didicimus deum esse trinitatem; quot autem animalium genera creauerit, saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus, nisi hoc tu iam forte didicisti. in libro etiam Sapientiae scriptum est: si enim tantum potuerunt ualere ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? an quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? interior enim est animae nostrae natura quam corpus. quasi uero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis quam intrinsecus per se ipsam. quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa? et tamen etiam quaeque interna atque uitalia oculis corporis inquisiuit et quicquid ex eis discere potuit per oculos corporis didicit. et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. et cum uiscera intrinsecus nostra non possint sine anima uiuere, facilius ea potuit anima uiuificare quam nosse. an forte ad eius cognitionem altius illa est corpus eius quam ipsa et ideo si uelit inquirere atque disserere, quando semen hominis conuertatur in sanguinem quando in solidam carnem, quando ossa durari quando incipiant medullari, quot sint genera uenarum atque neruorum, quibus discursibus et anfractibus uniuersum corpus illae inrigent illi alligent, utrum in neruis deputanda sit cutis utrum in ossibus dentes —distant enim, quod medulla carent —et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere commune illis est cum capillis, quisnam sit usus uenarum non sanguinis, sed aeris, quas arterias uocant: haec atque huiusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncine dicendum est homini: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius quam ut id possit adprehendere ?