# De Natura et Origine Animae 4.6.13-17

Augustine, De Natura et Origine Animae, 4.6.13 to 4.6.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.6.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.6.13

et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrum noua diuinitus insufflata sit an de parentibus tracta, cum hoc iam praeteritum non meminerit et inter illa deputet, quae inreuocabiliter sicut infantiam et cetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen cum sensu eius aliquo factum est quando factum est, nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat et quod non est de praeteritis eius, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum uenas moueat ut uiuat in corpore, neruos autem utres membris corporis operetur, et si ita est, cur neruos non moueat, nisi uelit, pulsus autem uenarum, etiam si nolit, sine intermissione agat, de qua parte corporis ceteris dominetur quod ἡγεμονιϰόν uocant, utrum de corde an de cerebro an dispertite de corde motibus, de cerebro sensibus an de cerebro et sensibus et uoluntariis motibus, de corde autem non uoluntariis uenarum pulsibus, et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra uero non moucat nisi uelit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat, cur nescit quod facit uel unde facit ? nec ei turpe est ista quod nescit et turpe esse existimas, si nesciat unde uel quomodo facta sit. cum se ipsa non fecerit? an quia nonnulli sciunt, quomodo haec et unde agat in corpore, ideo ad illa altiora atque fortiora id pertinere non putas ?

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
