Latin
Book 1
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. prolem cognoscimus ipsum dominum Iesum, fidem, quia nullum adulterium, sacramentum, quia nullum diuortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit, qui futurus erat sine peccato non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, ut hinc etiam doceret omnem quae do concubitu nascitur carnem esse peccati, quandoquidem sola quae non inde nata est non fuit caro peccati, quamuis coniugalis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum, quia bona uoluntas animi sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis uoluptatem nec humanum arbitrium trahitur subiugante peccato, cum iuste redigitur in usum generandi plaga peccati. huius plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque inmunditiarum foeditatibus regnat, in conubiorum uero necessitudinibus seruit. ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedisequo tali honestas uerecundatur. non est igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscenitas peccantium, necessitas generantium, lasciuiarum ardor, nuptiarum pudor. cur ergo non coniuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt, si manserunt coniuges Ioseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt?