Latin
Book 1
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Vemm illud quod ait: uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. quod autem dixit: et captiuantem me sub lege peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, aut captiuantem dixit captiuare conantem, id est ad consentiendum inplendumque cogentem, aut potius —quod non habet controuersiam —captiuantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati uocat,. non utique in ea ullum inlicitum desiderium, cui mens oboedire non debeat, commoueret. quod autem non ait: captiuantem carnem meam, sed: captiuantem me, hinc factum est, ut sensus hic alius quaereretur et acciperemus captiuantem, uelut dixisset: captiuare conantem. sed cur non diceret: captiuantem me, ubi uellet intellegi carnem suam? an non dictum est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inuenta: tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum? num ideo non recte dictum est, quia non dictum est 'carnem' uel 'corpus domini mei,' sed: dominum meum?