# De Nuptiis et Concupiscentia 2.16

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.16

Rursus quippe interrogans dicit: 'quem igitur paruulorum confiteris auctorem? deum uerum?' respondeo: deum uerum. deinde subiungit: 'sed malum ille non fecit' ac rursus interrogat, utrum diabolum paruulorum confiteamur auctorem, rursusque respondet: 'sed naturam hominis ipse non condidit'. deinde quasi concludit atque infert: 'si mala commixtio, deformis et conditio corporum et ideo corpora quoque malo a te deputantur auctori'. cui respondeo: malo auctori non deputo corpora, sed delicta, quorum causa factum est, ut, cum in corporibus, hoc est in dei operibus totum placeret, accideret tamen masculo et feminae quod puderet, ut non esset commixtio qualis esse potuit in corpore uitae illius, sed qualem uidemus erubescentes in corpore mortis huius. 'deus uero', inquit, 'diuisit in sexu. quod in operatione coniungeret. ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum'. iam supra respondimus hoc ex deo esse, sed non delictum, non membrorum inoboedientiam per carnis concupiscentiam, quae non est a patre. deinde dicit: 'tot ergo rerum bonarum, id est corporum, sexuum, coniunctionum malos fructus esse non posse nec homines ob hoc a deo fieri, ut a diabolo, sicut dicis', inquit, 'legitimo iure teneantur'. iam dictum est non eos ideo teneri, quia homines sunt, quod naturae nomen est, cuius auctor diabolus non est, sed quia peccatores sunt, quod culpae nomen est, cuius diabolus auctor est.

---

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml.
