# De Nuptiis et Concupiscentia 2.19

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.19

Post aliquanta iterum: 'dicit scriptura diuina', inquit, 'cognouit Adam Euam uxorem suam et concepit et peperit filium. et uocauit nomen eius Seth dicens: suscitauit mihi dominus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain\\ deinde addit et dicit: 'ad documentum instituti coitus ipsum semen diuinitas dicitur excitasse'. non intellexit homo iste quod scriptum est; putauit enim ad hoc esse dictum: suscitauit mihi dominus semen aliud pro Abel, ut crederetur deus illi excitasse libidinem coeundi, cuius motu excitaretur semen, ut gremio feminae possit infundi. nescit non esse dictum Cexcitauit mihi semen' nisi 'dedit mihi filium>. denique hoc Adam non dixit post coitum suum, quo semen emisit, sed post coniugis partum, quo filium deo donante suscepit. nam quae gratulatio est nisi forte libidinosorum et suum uas in morbo concupiscentiae, quod uetat apostolus, possidentium, si semen extrema coeundi uoluptate fundatur nec sequatur conceptus aut partus, ubi nuptiarum uerus est fructus?

---

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml.
