Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hoc ideo dixerim, quod alius putandus sit praeter summum et uerum deum uel humani seminis uel ipsius hominis creator ex semine; sed hoc tranquilla de homine oboedientia membrorum ad nutum uoluntatis exisset, si peccatum non praecessisset. neque nunc agitur de natura hominis, sed de uitio. illa quippe habet auctorem deum; ex isto autem trahitur originale peccatum. nam si semen ipsum nullum habet uitium, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae: non ignorans quoniam n equam est natio illorum et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim illorum erat maledictum ab initio? nempe de quibuscumque dicat ista, de hominibus dicit. quomodo est ergo cuiuslibet hominis malitia naturalis et semen maledictum ab initio, nisi ad illud respiciatur, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt? cuius autem hominis mala cogitatio non potest mutari in perpetuum, nisi quia per se ipsam non potest, sed si gratia diuina subueniat? qua non subueniente quid sunt homines nisi, quod ait apostolus Petrus, uelut muta animalia procreata naturaliter in captiuitate et interitu? unde uno loco Paulus apostolus utrumque commemorans, et iram dei, cum qua nascimur, et gratiam, qua liberamur, et nos omnes, inquit, aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et affectionum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri; deus autem,. . qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos et, cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quid est ergo malitia naturalis hominis et semen maledictum ab initio et procreati naturaliter in captiuitate et interitu et natura filii irae? numquid in Adam natura ista sic condita est? absit; sed quia in illo uitiata. sic per omnes iam naturaliter cucurrit et currit, ut ab hac perditione non liberet nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.