# De Nuptiis et Concupiscentia 2.33

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.33

Ab hac fide apostolica atque catholica ueracissima et fundatissima cum Pelagianis iste discedens non uult nascentes esse sub diabolo, ne paruuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum et in regnum ipsius transferantur. ac sic accusat ecclesiam toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras, a quo necesse est uasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur et in eius regnum per gratiam facta uasa misericordiae transferantur. contra istam fundatissimam ueniens ueritatem, ne uniuersam Christi ecclesiam obpugnare uideatur, quasi me unum alloquitur et uelut corripiens atque admonens dicit: 'etiam te deus fecit, sed, quod est fatendum, grauis error infecit'. sane quod me deus fecerit agnosco et gratias ago, qui tamen cum irae uasis perissem, si tantum ex Adam me fecisset et in Christo non refecisset. quod cum possessus Pelagiana inpietate non credit, si in tanto malo in finem usque perdurat, non ipse, sed catholici uideant, qualis et quantus eum error non infecerit, sed plaue interfecerit.

---

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml.
