Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Adtende sequentia: 'quod autem', inquit, <filii ex coniugio suscepti naturaliter boni sunt, apostolo dicente discamus, qui ait de inprobis: relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua inuicem masculi in masculos turpitudinem operantes. ostendit ergo'. inquit, 'usum feminae et naturalem esse et pro suo modo laudabilem, flagitium autem ex uoluntate propria exerceri contra institutionis pudorem. merito itaque', inquit, 'et in bene utentibus genus concupiscentiae modusque laudatur et in turpibus excessus eius punitur. denique eodem tempore deus Abrahae et Sarrae marcentia aeuo membra uegetauit, quo in Sodomis ipsa igneo imbre puniuit. si igitur putas\\ inquit, 'accusandum membrorum uigorem, quoniam per ipsum Sodomitae flagitiis obliti sunt, accusabis etiam creaturam panis et uini, quoniam hinc quoque eos peccasse scriptura diuina significauit; dicit enim dominus per Ezechiel prophetam: uerumtamen hae iniquitates Sodomae sororis tuae superbia; in saturitate panum et abundantia uini fluebant ipsa et filiae eius; et manum pauperis et egentis non adiuuabant. elige iam', inquit, 'utrum mauis: aut reputa diuino operi commixtionem corporum aut creaturam panis et uini similiter malam esse defini. quod si feceris, aperte Manicheus esse conuinceris. concupiscentiae autem naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur. quid dicis ergo', inquit, 'ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari?' his sermonibus', inquit, 'quod negaueras concessisti, quod concesseras sustulisti et nihil magis laboras, quam ut parum intellegaris. ostende sine commixtione nuptias corporales; aut unum aliquod huic operi nomen inponito et uel bonum uel malum coniugium nuncupato. spopondisti utique bona te definire coniugia: si coniugium bonum, si homo fructus coniugii bonus, si hic fructus opus dei malus esse non potest, qui per bonum ex bono nascitur, ubi igitur originale malum, quod tot praeiudiciis interemptum est?'