# De Nuptiis et Concupiscentia 2.4

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.4

Deinde alia mea uerba subtexuit, ubi dixi: 'nec aduertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari; nam sicut peccatum, siue hinc siue inde trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei.' etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. nam ut ad haec uerba ueniretur, supra dictum erat a nobis: 'hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur opus diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur'. his ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. in his itaque quae praetermisit hoc timuit, quia cuncta ecclesiae catholicae pectora conuenit fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam clara quodam modo uoce compellat et aduersus eos uehementissime permouet quod diximus, 'quia nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur'. omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum paruulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae natiuitatis adtractum regeneratione secundae natiuitatis expietur.

---

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml.
