# De Nuptiis et Concupiscentia 2.42.1-8

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, 2.42.1 to 2.42.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.42.1

Ad haec responsurus prius uolo intentum esse-lectorem nihil agere istos, nisi ut saluator non sit paruulis necessarius, quos peccata prorsus a quibus saluentur negant habere. haec tanta peruersitas et tantae inimica gratiae dei, quae data est per Iesum Christum dominum nostrum, qui uenit quaerere et saluare quod perierat, insinuare se nititur cordibus parum intellegentium laude operum diuinorum, hoc est laude naturae humanae, laude seminis, laude nuptiarum, laude utriusque sexus commixtionis, laude fecunditatis, quae omnia bona sunt. nolo enim dicere: laude libidinis, quia eam et ipse nominare confunditur, ut aliud aliquid, non ipsam laudare uideatur. ac per hoc mala, quae acciderunt naturae, non discernendo ab ipsius bonitate naturae non eam, quia falsum est, ostendit sanam, sed sanari non permittit aegrotam. et ideo illud quod diximus, 'quod adulteriorum culpam bonum quod inde nascitur, id est homo non potest excusare', uerum esse concedit et hoc, unde nulla inter nos quaestio est, etiam similitudine furis furtiuum triticum seminantis, de quo bona utique messis nascitur, adstruit et confirmat, ut potest. illud autem alterum quod diximus: 'nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari', non uult consentire quod uerum sit, quia si consenserit, non Pelagianus haereticus, sed catholicus catholicus erit. prorsus'>, inquit, 'si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis, quia omnis causa mali expers boni est\\ et ad hoc cetera adtexit, ut probet causam mali bonum esse non posse et ideo nuptias, quia bonum sunt, causam mali non esse ac per hoc de illis peccatorem, qui necessarium habeat saluatorem, nasci omnino non posse, quasi nos nuptias causam dicamus esse peccati. quamuis homo, qui ex illis nascitur, non nascatur sine peccato, nuptiae institutae sunt causa generandi, non peccandi.

---

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml.
