# De Nuptiis et Concupiscentia 2.50.10-18

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, 2.50.10 to 2.50.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.10

quae abundantia est homini in omni labore suo quem ipse laborat sub sole? aut in libro Ecclesiastico: iugum graue super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, aut quod dicit apostolus: in Adam omnes moriuntur, aut quod dicit sanctus Iob, ubi de peccatis suis loquitur: homo enim natus ex muliere breuis uitae et plenus iracundiae sicut flos feni decidit; fugit autem sicut umbra et non stabit. nonne et huius curam fecisti et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? quis enim erit mundus a sordibus? ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit uita eius super terram. quas enim dixerit sordes, quia peccata intellegi uoluit, ipsa lectio indicat, ubi prorsus unde loquatur adparet. unde est et illud apud prophetam Zachariam, ubi aufertur a sacerdote uestis sordida et dicitur ei: ecce abstuli peccata tua. puto, quod ista omnia et cetera huius modi, quae indicant omnem hominem sub peccato et maledicto nasci, non leguntur in tenebris Manicheorum, sed in luce catholicorum.

---

Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml.
