Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quodlibet, praedicet utlibet, laudet quantumlibet —sicut enim multis locis significat, multum libet —ut eius si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carne coniugum non fruuntur, tantum paruulis parcat, ut non eos laudet inutiliter defendatque crudeliter, saluos esse non dicat, non ad laudatorem Pelagium, sed ad saluatorem Christum uenire permittat. nam ut iam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti scriptus est, ut diceret: 'uere credito quia per Iesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihi' ? ,concedat Iesum etiam paruulis esse Iesum et, ut per eum facta omnia fatetur per id quod est uerbum deus, ita etiam paruulos ab eo saluos fieri fateatur per id quod est Iesus, si uult catholicus esse christianus. sic enim scriptum est in euangelio: et uocabunt nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. ideo ergo Iesum, quoniam Iesus latine saluator est; ipse enim saluum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et paruuli, saluum faciet autem a peccatis eorum. sunt ergo et in paruulis peccata originalia, propter quae Iesus, id est saluator possit esse et ipsorum.