Latin
Question 1
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
<Sed quia hæc apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt; illud quod obscure dictum est, de his qui superædificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lnpides pretiosos, sed ligna, fenum, stiputam (de his enim dictum est quod per ignem salvi crunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), fic intelligendum, est ut bis manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur, rebus quas ita diligit, carere, quam Christo; per ignem fit salvus. Si autem res hujusmodi temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit; quia hæc priore loco habuit, cum in aedificio uon sit aliquid prius fundamento. Ignis enim, de quo eo loco locutus cst apostolus Paulus, talis debet inte! ligi, ut ambo per eum transeant; id est, et qui aedificat super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui ædificat lignum, fenum, stipulam. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Uniuscujusque opus quale fit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superædificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non ergo unius corum, sed utriusque opus ignis probabit.