# De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.2

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, Question 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.2

i. Prima itaque propositio tua est, i Utrum aliquando, qui sunt post B aptismum peccatores, exeant de gehenna. Aliquantorum namque super hoc, iuquis, diversa sententia est, respondentium, sicut justorum præmium, ita peccatorum linem non habere tormenta. Asseverare etenim cupiunt tam perpetem vindictam mancre, quam præmium. Quibus contra praescribitur evangelica illa scAtentia, quæ ait, Non inde exies, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. v, 26). Superest ergo ut hoc reddito possit exire. Credimus hoc et Apostoli definitione dicem is, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem ( I Cor. III, 15). Sed quoniam alibi legimus, inquis, Et non cognovit eam, donec peperit (Matth. I, 25), quod ita interpretari non possumus; Idcureo de hoc cupimus fieri certiores. » Huc usque est propositio tua. Cui respondeo ex libro meo, qui inscribitur, de Fide et Operibus, ubi de hac re ita locutus sum: i Jacobus, inquam, tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut i los etiam daemonibus comparet, dicens, Tu credis, quoniam unus eat Deus: bene facis; et dæmones credunt, et contremiscunt. Quid brevius, verius, vehementius dici potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confitetentur, et ab illo corriperentur ( Marc. I, 24, 25), quod in Petri confessione laudatum est (Matth. XVI, 16. 17)? Quid proderit, ait Jacobus, fratres mei, si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum t Dicit eliam, quia fides sine operibus mortua est (Jacobi II. 19, 14, 20). Quousque ergo falluntur, qui de fide mortua sibi vilam perpetuam pollicentur?

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
