# De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.3

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, Question 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.3

« Quapropter diligenter oportet attendere quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intelligendum difficilis, ubi ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod eat Christus Jesus. Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne retelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superædificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem ( I Cor. III, 11-15). Quod quidamita intelligendum putant, ut illi videantur aedificare super boc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos qui fidei quae in Christo est, bona opera adjiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam pcenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
