Latin
1.4.1 to 1.4.20
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.4.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
noc si ita est, fatemur istos laudabili charitate conari, ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum, non solum adulteri et adulteræ, contra sententiam Domini falsas nuptias prætendentes; verumetiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omnimodo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant, aliquauto certe diuturniore igne purgari, quam in æternum. perirc? sed falsa erunt illa, quæ obscuritatcm ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (ld. XIII, 2); et, Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem noM habeat t Numquid poterit fides salvare eum? Falsum crit et illud: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dci possidebunt (Id. VI, 9, 10). Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditiæ impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ,contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hæreses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut et pra'dixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. v, 19-21). Falsa erunt hæc. Si enim tantummodo credant et I aptizentur, qunmvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei posside- Frustra autem dicitur, Et hæc quidem fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI, 11 ); quando et abluti hæc sunt. Inaniter elam illud a. Petro dictum videbitur, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depQsitio sordium, scd conscientiæ bonæ interrogatio (I Petr.