# De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.4.21-38

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, 1.4.21 to 1.4.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.4.21

III, 21); si quidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas, nec eornm malorum pænitentia mutatis, ta- IIICII Baptisma salvos facit: propter fundamentum enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video cur Dominus dixerit, Si via venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17), et commemoravit ea quæ ad bonos mores pertinent; si etiam liis non servatis ad vitam venTri potest per solam fidem. quæ siue operibus mortua est. Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Quos non increpat quia in cum non crediderunt, sed quia hona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam do fide, quæ sine operibus mortua est, vitam promittat æternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtæ cisdem pascuis utebantur, ut appareat eos iili dicturos, Domine, quando te vidimus illa et illa patientem, et non ministravimus tibi? qui in cum credidcrant, sed bona operari non curaverant, tanquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur æternam. An forte ibunt in ignen) æternum qui opera misericordiæ non fecerunt. et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dci in se ipsos immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiæ prosint aliquid sine dile<ctione, dicente Apostolo, Si distribuam omnia mea pauperibus, charitatem autem noM habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3); aut diligat quisquam proci mum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Neque illud dici bic poterit, in quo nonnulli se ipsos scducunt dicentes, ignem æternum dictum, non ipsam paenam æternam: per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos, quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem;

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
