# De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.5.1-16

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, 1.5.1 to 1.5.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1.5.1

i Si ergo hirc omnia, et cætera quæ innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille intellectus de lignis, feno ct stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christo fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia alius requircndns est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis cjus quandam difficilia intellectu, quæ non debent hom pes pervertere ad proprium suum interitum (II Petr. III, 46), ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiæ suae pertinacissime cohærentes, nec emendando aut pœnitendo mutatos. 6.« Hie a me fortasse quæratur, de.ipsa Pauli aposto!! sententia quid.ego sentiam, et quonam modo inteliigendam putem. Fateor, binc mallem audire intelligentiores atque doctiores, qui sic eam cxponant, ut illa omnia vera et inconcussa permaneant, quæ ipra commemoravi, ct quaecumque alia non commemoravi, quibus apertissime Scriptura testatur, nihil prodesse fidem, nisi eam quam definivit Apostolus, id est, quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6); sine operibus autem salvare non posse ncquc pr;eter ignem, neque per ignem: quia si per ignem salvat, ipsa utique salvat. Absolute autem dictum est et aperte, Quid prodest, si dicat quis se fidem habere, opera autem r.on habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicam tamen, quam brevissime potero, etiam ipsc quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intelligendum difficili; dummodo illyd, quod ad meam professionem attinet, præcipue teneatur, quod do hac me malle dixi audire meliores. Fundamentum Christus est in structura architecti sapicntis; boc expositione non indiget: aperte cnim dictum est, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod eat Christus Jesus.

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
