Latin
1.5.17 to 1.5.36
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.5.17-36
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem Christus, procul dubio fides Christi: per fidem quippe. habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit (Ephes. III, 17). Porro si fides Christi, illa utique quam definivit Apostolus, quæ per dilectionem operatur. Non enim fides illa dæmonum, cum et ipsi credant et contremiscant, et Filium Dei confiteantur Jesum, potest accipi in fundamento. Quare I nisi quia non cst fides qua! per dilectioncm opcratur, sed quæ exprimitur per timorem? Fides itaque Christi, fides gratiæ christianæ, id est, ea fides quae per dilectionem operatur, posita in fundamento, neminem perire permittit. Sed quid sit aedificare super hoc fundamentum, aurum, argenlum, lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner,, verqor ne ad intelligendum difficilior sit ipsa expositio: enitar tamen, quantum Dpminus adjuvat, et breviter, et quantum potero, dilucide expedire quod sentio. Ecce ille qui quaesivit a magistro bono, quid boni faceret, ut haberet vitam æternam; et audivit, si ad vitati venire vellet, servanda sibi esse mandata: et cum quæreretquæ mandata, dictum est ei, Non Qccidcs, Non mæchaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Hæc faciens in fide Christi, teneret procul dubio fidejn quæ per dilectionem operatur. Neque diligeret proximum tanquam se ipsum, nisi recepta dilectione Dei, sine qua non diligeret se ipsum. Porro si faceret etiam quod Dominus addidit, diceps, Si vis perfectus esse, vade, rende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me (Matth. xix, 16-21); aedificaret super illud fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos: non enim cogitaret, nisi quomodo placeret Deo; ei hæc cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. Porro si circa divitias suas carnali quodam teneretur affectu, quamvis ex eis multas eleemosynas faceret, nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinæque moliretur.