Latin
QUÆST. III. — 1 Utrum in adventu Dominimox futurumsil judicium, anve illi morit…
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 2
Unproofread scanNot analysed yet
Huic interrogationi tuae, qua quæris utrum in adventu Domini mox credendum sit futurum esse judicium, puto quod sufficiat fides Symboli, qua contitemur Christum a Patris dextera esse venturum. ad vivos ct mortuos judicandos. Cum ergo ipsa sit ci causa veniendi, quid aliud acturus est moi ut venerit, nisi propter quod veniet? De illis autem qui rap entur in nubibus, in quadam epistola quam scripsi ad filium meum nomine Mercatorem i, procul dubio notissimum vobis, cum me consuluisset de quibusdam quæstionibus Pelagianorum, qui negant mortem peccato esse retributam, quatenus disputaverim, in subditis lege: <Illi autem, inquam, de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuo. i um, Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus: afferunt quidem aliquid quoestionis, sed per se ipsos 2, non propter istos: nam ct si non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adjuvenf omnino non video, cum talia dc his dici possipt, qualia de illis dicta sunt duobus, Enoch scilicet et Elia. Sed revera, quantum ad verba bcati Apostoli pertinel, vidctur assercre quosdam in fine sæculi adveniente Domino, cum futura cst resurrectio mortuo. rum, non esse morituros, scd vivos repertos, in illam immortalitatem, quæ sanctis ctiam cæteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de liis verbis volui cogitare.