Latin
QUÆST. VII. — Quomodo stuprum Abimelech et Pharaonis effugit Sara
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Septima tua propositio est, <Qualiter satisfacien< dum sit eis qui dicunt Saram stuprum non effugisse, <cum dicant Abimelech ab ejus conventione somnio <esse revocatum (Gen. xx), et immissum in ejus co< pulam Pharaonem (Id. XII )? >Quomodo dicant immissum in ejus copulam Pharaonem *,non video; cum ad hoc credendum Scriptura non cogat. Accepit enim eam quidem in uxorem, continuoque ditatus est Abraham multis Ægyptiorum muneribus propter illam: sed non scriptum est, quod cum ea Pharao dormierit, eique pcrmixtus sit; quoniam Deus eum multis magnisque cladibus afdigendo id facere non permisit. Non enim placitæ regibus ad conjugium feminæ mox etiam carne copulabantur. Sed sicut legimus in libro qui praenotatur Esther, per aliquot menses, imo per totum annum, unguentis, pigmentis 4, aromatibus accurabantur earum corpora, priusquam corpori regio miscerentur (Esther n, 12 ). Hoc ergo spatio facta sunt illa quæ scripta sunt, donec Pharao contritus et exterritus marito restituisset uxorem. Abimelech autem quoniam somnio est ab ejus commixtione prohibitus, ideo qui Saram stuprum non vitasse contendunt, putant utique regem, ut somniaret, nonnisi post ejus concubitum dormire potuisse. Quasi vero, ut omittam tempus quo accurabantur, ut supra dixi, ad voluptatem regiam corpora feminarum, non potuerit Deus, priusquam convenirent, eum mergere in somnum, ei admonere per somnium.