# De Octo Dulcitii Quaestionibus 3.28-43

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, 3.28 to 3.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/3.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/3.28

id est, opera eorum quorum bonus Bcus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere patri emendanti, et credere pollieenti: non eorum quibus commoventur pedes, ct effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peCcatoribns pacem peccatomm videntes, et putant perire opera sua, qiMa' non eis merces redditor peritura- (Psal. LXXII, 1-14). At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quærit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiæ in domo ejus. Domus enim ejus eor ejus est; ob!, Dco laudante, opulentius habitat cum spe vitæ æternæ, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis com timorc mortis æternæ. Hujus enim justitia manet in sæceulum sæculi: ipsa ejus gloria, ipsæ divitiae. Illius autem urpura et byssus et epulæ splendidæ, et cnm præsto sunt, transeunt; et cvm ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingna clamabit » (Luc. XVI, 19-24). [Hæc sunt quae in dicto psalmo exposuisse me memini (Knarr. in Psal. III, nn. 2, 3), et ad quæstionis tuae quarto loco propositæ solutionem satis osse nunc existimo 1]. Quinto autem loco id proposuisti, unde post onmia disputaturum me esse promisi (a).

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
