Latin
QUÆST. II. — An mortuis prosit oblatio, quæ fit pro ipsis. Animarum ante resurr…
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 4
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi etiam talc aliquid ad Laurentium, quod ita se habet: <Tempus autem, inquam, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquæque digna est vel requie vel ærumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pictate suorumviventium relevari, cum pro illis sacrificiumMediatoris offertur, vel eleemosynæ in Ecclesia fiunt. Sed eis hæc prosunt, qui cum viverent, ut hæc sibi postea possent prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem; nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem: est vero talis in bono, ut his non requirat; est et rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum hæc vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo post hanc vitam possit relevari quispiam, vel gravari. Nemo se autcm speret, quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quæ pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiæ, qua dictum est, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quas per corpus gessit, sive bonum sive malum; quia etiamhoc meritum sibi quisque cum in corpore vivcret comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitæ quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcumque elcemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autcm prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio >(Encuir. ,capp. 109, 110).