# De Octo Dulcitii Quaestionibus 4-2

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, QUÆST. III. — 1 Utrum in adventu Dominimox futurumsil judicium, anve illi morit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/4-2

< Si autem in his verbis Apostoli nullus alius sensus poterit reperiri, et hoc eum intelligi voluissc claruerit, quod videntur ipsa verba clamare; id l'SI, quod futuri sint in fine sæculi et adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbealur mortale a vita (II Cor. v, 4): huic sententiæ procul dubio conveniet quod in regula fidci conlitemur, venturum Dominum, judicaturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus vivos justos, mortuos autcm injustos, quamvis judicandi sint justi et injusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos jam exiisse de corporibus, adventus ejus inveniet. Qum si ita esse constiterit, illa verba cxcuticnda erunt, quomodo sic accipiamus, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur; et, Omnes resurgemus, sive, Omnes dormiemus, ut non adversentur huic sententiæ, qua quidam credunturetiam cum suis corporibus in alternum non gustata morte victuri.

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
