Latin
4.1 to 4.15
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Novissinie exponendum poscis de spiritu Dei qui superferebatur super aquam. <Quidam enim asseverant, inquis, Spiritum sanctum; alli mundanum spiritum dicunt, dicentes qnia non potuit historiographus cum crcaturis enumerare Creatorem, nec Inde locum aliquem deputare, qui obique sit totus, cum Patre videlicet atque Filio. >I. Quid ergo istorum ego senserim, ex primo libro eormn quos de Genesi duodecim, sicut potui, non secundum allegorias, sed secundum rerum gestarum fidem scripsi, in hoe opusculmn transtuli. <Inest, *inquam, Deo benignitas summa, et sancta, et justa; et quidam, non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sea. Propterea priusquam scriberetur, Dixit Deus, Fiat tux, præcessit Scriptura, dicens, Et spiritus Dei superferebatur super aquam. Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quæ in suis generibus jam dignoscere possumus, appellans aquain, quia ex humida. natura videmus omnia in terra per species varias Cormari atque concrescere; sive spiritualem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique Spiritus Dei; quia subjacebat scilicet bonae volunta' Creatoris, quidquid illud erat, quod formandum perficiendumque inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo, Fiat lux; in bona voluatate, hoc est, in beneplacito ejus, pro modo sui seneris maneret quod factum est; et ideo rectum est quod placuerit Dco, Scriptura dicente, Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est. Ul quemadmodum in ipso exordio incchoatæ creaturæ, quae coeli et terrae uominc, propter id quod de illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Greatoris (nam dicente Scriptura, In principio fecit Deus cælum et terram, intelligimus Patrem in DEi nomine, et Filium in principii nomine, qui non Patri, sed per se ipsum creatæ primitus, ac potissimum spirituali creaturæ, et consequenter etiam universæ creaturæ prin cipium esi: dicente autem Scriptura, Spiritus Dei superferebatur super aquam, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus);