# De Octo Dulcitii Quaestionibus 4.16-33

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, 4.16 to 4.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/4.16

ita et in conversione atque perfectione creature, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuetur: Verbum Dei scilicet, et Verbi Generator, cum dicitur, Dixit Deus; et sancta Bonitas; III qua Deo placet quidquid ei pro. suæ naturæ modulo perfectum placet, cum dicitur, Vidit Deus quia bonum est. « Sed cur commemorata prius, quamvis imperfecta creatura, postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant..per abyssum; ac deinde inferente, Et spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. i, i -4)? An quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit subjiciattur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta ejas benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua, per indigentiæ necessitatem potius quam per abundanliam beneficentix Deus amare putaretur? Cujus rei memor Apostolus dicturus de charitate, supereminentem viam demonstraturum se ait (1 Cor. XII, 31): et alio loco, Supereminentem, inquit, scientiæ charitatem Christi (Ephes. III. 19). Cum crgo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur, commodius factum est, at prins insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur; non autem loco, Med omnia superante ac præcellente potentia» (De Genesi ad litteram, lib. i, cap. 5 7, n. 11-13).

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
