Latin
5.21 to 5.29
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 5.21-29
Unproofread scanNot analysed yet
sicut ab ipsis Judæis, quanquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quæ et pythonissam illam et Saūlem latebat, consentiret spiritus Prophetæ sancti se ostendi aspectibus rcgis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si vencrit, amittere videamur dignitatem suam; cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, ct agant cum eis quod officium postulat æquitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suæ, et illorum vitiis pro rerum præsentium vel usu vel necessitate tractatis? «Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura Domine Samuclis appellat, quia solent imagines rerum carum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque Gnguntur ex aliqua materie metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quæque etiam videntur in somnis t et omnes fere imagines, earum rerum quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis est euim qui bominem pictum dubilct vocare hominem? Quandoquidem et singulorum quorumque picturam eum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adbibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus, llle Cicero est, ille Sallustius, illo Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Uude Cherubim cum sint coelestes potestates, ficta tamen es metallo, quod imperavit Deus, super arcam Testamenti, magnae rei significandæ gratia, non aliud quam Cherubin illa quoque figmenta vocitantur (Exod.