# De Octo Dulcitii Quaestionibus 5.30-51

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, 5.30 to 5.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/5.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/5.30

xxv, 18). lien. quisquis videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani; sed, Vidi Augustinum aut Simplicianum: cum eo tempore quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adco manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves (Gen. XLI, 17-24), non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sun., casdem imagines aEr pellari; non mirum eat quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis,ct ministros suos velut ministros justitiæ (II Col. XI, 14. 15). « Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Saul! Vera prædicta sunt; potest et illud mirum videri, quomodo dæmones agnoverint Christum ( Matth. VIII, 29 ), quem Judæi non agnoscebant. Cum enim v ult Deus etiam per infimos inferno.que spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia dontaxat atque ad istam mortalitatem pertineutia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad corum poenam, quibus ista prædicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat pracnoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab Angelis, prænuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur (Act. XVI, 17). Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fino prænuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samticlis Saulem prædiceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta paterotur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur (Luc.

---

Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml.
