Latin
5.52 to 5.68
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 5.52-68
Unproofread scanNot analysed yet
xvi, 26 ). Aut si propterea Samuel Safili dixit, Mecum eris, ut non ad æqualitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo prænuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem. qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum. vcl posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensos in hujus Scripturæ tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Sainuclia diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud Beri possit, sive non possit, tamen fallacia satan:e atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, lie inquisitionibus diligentioribus præscribamus, sed tamen potius existimemus tote aliqui l factum maligno pythonissæ illius ministerio, quamdiu nobii aliquid amplius excogitare atque explieare non daturi (Quæstionum ad Simplicianum lib. 2, quæst. 3). Hæc sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsi 1. Sed quam non frustra dixcrirn. pedetentim nos in hac re gesta simulatam I Samuelis imaginem maligno pythonissæ ministerio præsentatam existi. mare debere, ne inquisitionibus diligentioribus præscribamus; mea posterior inquisitio declaravit, quando inveni in libro Ecclesiastico, ubi Patres laudantur ex ordine, ipsum Samuelem sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur (Eccli. XLVI, 23). Sed si et huic libro ex Hebræorum, quia in eorom non est canone, contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus (Deut.