Latin
QUÆST. III. — 1 Utrum in adventu Dominimox futurumsil judicium, anve illi morit…
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 6
Unproofread scanNot analysed yet
<Cæterum quod attinet ad quæstionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine morte media transituri, inquisitio diligentior adhibenda cst; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel Icgisti, vel etiam ipse adhuc andirc aut legere aut excogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego cuim, quod confitendum est Charitati tucr, plus amo discere quam docere: nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Jacobo, Sh autem omnis homo velox id audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi. I, 19). Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitails: ubi potitis optandum est 1 ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid horto, et simus onmes docibiles Dei2; quamvis et hoc simus, cum ea qaæ ad veram pietatem pertubent discimus, etiam quando illa doceM videtur homo. Quia neque qui plantat est aliqUid, neque qui rigni; sed qui incrementum dat Den (I Cor. III, 7). CuM itaque si Deus incrementum noh daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatofcs; qnantA magis ego vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, quando' nobis videmur esse doctores i (Epist. it, cap. 4, n. 9-13)?