Latin
12.1 to 12.18
Augustine, De Opere Monachorum 12.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero quia infirmitati hominum conpatiens id faciebat, audiamus sequentia. cum enim liber sim, inquit, ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem: his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege sunt quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. quod non simulandi uersutia faciebat, sed conpatiendi misericordia, id est non quasi ut se fingeret iudaeum, sicut nonnulli putauerunt, quia legitima uetera Hierosolymis obseruauit. fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat, id est non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit et id quod nudauerat texerit, sicut alio loco dicit: circumcisio tua praeputium facta est. secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, fecit illa, quae non intellegentibus et parum adtendentibus finxisse putatus est; iudaeus enim erat et circumcisus uocatus; noluit adducere, id est noluit ita uiuere, ac si circumcisus non esset. hoc enim iam in potestate habebat. et sub lege quidem non erat sicut illi, qui eam seruiliter operabantur, sed tamen in lege dei et Christi. non enim alia erat lex illa et alia lex dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. alioquin si, cum illa fecit, finxisse putandus est, finxit et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse his qui sine lege sunt quasi sine lege, quos utique nonnisi gentiles, quos paganos dicimus, uult intellegi. aliud ergo esse sub lege, aliud in lege, aliud sine lege. sub lege carnales iudaei;