# De Opere Monachorum 12.19-27

Augustine, De Opere Monachorum, 12.19 to 12.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/12.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/12.19

in lege spiritales et iudaei et christiani, unde illi seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus gentibus non inposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt; sine lege autem gentes, quae nondum crediderunt, quibus tamen se apostolus congruisse testatur per misericordem conpassionem, non per uersipellem simulationem, id est ut eo modo subueniret carnali iudaeo uel pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans utique eorum infirmitatem in conpassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. hinc enim loquebatur, ut etiam illa omnia diceret. sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sic et cetera illa superius. quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse nisi conpatiendi eis in tantum, ut, ne uideretur uenditor euangelii et uerbi dei cursum apud inperitos in malam suspicionem decidens inpediret, nollet accipere, quod iure dominico debebatur? quod si uellet, non utique mentiretur, quia uere debebatur; et quia noluit, non utique mentitus est. neque enim dixit non sibi deberi, sed deberi ostendit et debito se usum non esse nec omnino uti - uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit, tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmaretur ut posset de illis, per quos sibi euangelium praediearetur, si eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari.

---

Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml.
