# De Opere Monachorum 17.12-24

Augustine, De Opere Monachorum, 17.12 to 17.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.12

non secundum imperium dico, sed propter aliorum studium et uestrae caritatis carissimum probans. scitis enim gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut illius paupertate uos ditaremini. et consilium in hoc do; hoc enim uobis prodest, qui non solum facere, sed et uelle coepistis ab anno priore; nunc autem et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. si enim promptus est animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod non habet. non enim ut aliis sit refectio, uobis angustia, sed pro aequalitate in hoc tempore ut uestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in uestram inopiam, ut fiat aequalitas. sicut scriptum est: qui multum, non abundauit, et qui modicum, non defuit illi. gratias autem deo, qui dedit idem studium pro nobis in corde Titi, quia consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum esset, sponte exiit ad uos. misimus autem cum eo fratrem, cuius laus in euangelio est per omnes ecclesias, non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae cum hac gratia quae ministratur a nobis ad domini gloriam et promptum animum nostrum, deuitantes hoc, ne quis nos reprehendat in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. prouidemus enim bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. in his uerbis adparet, quantum non solum curam sanctarum plebium esse uoluerit ministrare necessaria sanctis dei seruis, consilium in hoc dans, quia hoc magis ipsis qui hoc faciebant proderat quam illis erga quos faciebant — illis enim aliud proderat, id est hoc erga se obsequio fratrum suorum sancte uti nec propter hoc deo seruire nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam — sed etiam suam curam beatus apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter hoc commemoret ordinatum ab ecclesiis, boni testimonii hominem dei, cuius laus, inquit, in euangelio est per omnes ecclesias.

---

Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml.
