Latin
2.1 to 2.21
Augustine, De Opere Monachorum 2.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Primum ergo uidendum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt, deinde, si eos non recte sentire inuenerimus, ad eorum correctionem et ad inplendum nostri episcopatus officium contra disserendum. non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo uel agricolae uel opifices laborant, praecepit apostolus, cum diceret: qui non uult operari, non manducet. neque enim euangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse dominus: ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. nonne anima plus est quam esca et corpus quam uestimentum? conspicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uestercaelestis pascit illa. nonne uos magis pluris estis illis? quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent. dico autem uobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei! nolite ergo solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. scit autem pater uester quia his omnibus indigetis. quaerite autem primum regnum dei et iustitiam eius, et omnia haec adponentur uobis. nolite ergo solliciti esse in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. sufficit diei malitia sua. ecce, inquiunt, ubi nos dominus iubet de uictu et tegumento nostro esse securos. quomodo ergo apostolus sentire aduersus dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et unde cooperiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? quapropter in eo, quod ait: qui non uult operari, non manducet, opera spiritalia, inquiunt, debemus accipere, de quibus alio loco dicitur: unicuique sicut dominus dedit.