# De Opere Monachorum 25

Augustine, De Opere Monachorum, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/25

Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam uitam, quod conuersi ad deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. solent enim tales non melius, sicut multi putant, sed, quod est uerum, languidius educati laborem operum corporalium sustinere non posse. tales fortasse multi erant in Hierosolyma. nam et scriptum est, quod praedia sua uendiderint et pretia eorum ante pedes apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat. quia prope inuenti sunt et utiles fuerunt gentibus, quae ab idolorum cultu ei longinquo uocabantur, secundum illud, quod dictum est: ei Sion prodiet lex et uerbum domini ex Hierusalem, debitores eorum dixit apostolus ex gentibus christianos. debitores, inquit, eorum sunt, addidit quare; si enim spiritalibus eorum, inquit, communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. Nunc autem ueniunt plerumque ad hanc professionem seruitutis dei et ex condicione seruili, uel etiam liberti uel propter hoc a dominis liberati sine liberandi et ex uita rusticana et ex opificum exercitatione et plebeio labore, tanto utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, graue delictum est; multi enim ex eo numero uere magni et imitandi extiterunt. nam propterea et infirma mundi elegit deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuentur, ut non glorietur omnis caro coram deo. haec itaque pia et sancta cogitatio facit, ut etiam tales admittantur, qui nullum adferant mutatae in melius uitae documentum. neque enim adparet utrum ex proposito seruitutis dei uenerint, an uitam inopem et laboriosam fugientes uacui pasci atque uestiri uoluerint et insuper honorari ab eis, a quibus contemni conterique consueuerant. tales ergo quoniam se, quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt praeteritae quippe uitae consuetudine conuincuntur — umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto euangelio praecepta apostolica peruertere meditentur: uere uolatilia caeli, sed per superbiam se in altum extollendo, et fenum agri, sed carnaliter sentiendo.

---

Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml.
