Latin
37.1 to 37.14
Augustine, De Opere Monachorum 37.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Non alligamus onera grauia et uestris umeris inponimus, quae nos digito adtingere nolumus. quaerite et cognoscite labores occupationum nostrarum et in aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates et ecclesiarum, quibus seruimus, talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae uos hortamur, uacare non sinant. quamquam enim dicere possumus: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? tamen dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem inuoco super animam meam, quoniam, quantum ad meum adtinet commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari et ceteras horas habere ad legendum et orandum aut aliquid de diuinis litteris agendum liberas, quam. tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus uel iudicando dirimendis uel interueniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem adfixit apostolus non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. aliter enim se habebant apostolatus eius discursus. nec dixit: saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte aut nos constituite ad iudicandum, sed eos, qui contemptibiles sunt in ecclesia, hos, inquit, collocate? ad reuerentiam uobis dico. sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? sed frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles? sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter euangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse uoluit. unde numquam de illo scriptum est, quod aliquando talibus uacuit, a quibus nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus, quia et hos conlocari uoluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia christianorum deferrentur in forum.