# De Opere Monachorum 37.15-25

Augustine, De Opere Monachorum, 37.15 to 37.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/37.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/37.15

quem tamen laborem non sine consolatione domini suscipimus pro spe uitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. serui enim sumus eius ecclesiae et maxime infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus. omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, nisi qui expertus est. non ergo alligamus onera grauia et umeris uestris inponimus, quae nos digito non tangimus, quandoquidem si officii nostri salua ratione possemus — uidet ille, qui probat corda nostra —, mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. sane omnibus et nobis et nobis pro nostro gradu et officio laborantibus et arta uia est in labore et aerumna et tamen in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina lenis, qui nos uocauit ad requiem, qui prior transitum fecit a conualle plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. si fratres, si filii nostri estis, si conserui uel potius in Christo serui uestri sumus, audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. si autem pharisaei sumus alligantes onera grauia et inponentes humeris uestris, quae dicimus facite, etiamsi quae facimus inprobatis. nobis autem mini mum est, ut a nobis diiudicemur aut ab humano die. quam germana caritate sit nobis cura de uobis, ille inspiciat, qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus. postremo quod uultis sentite de nobis: Paulus apostolus uobis praecipit et obsecrat in domino, ut cum silentio, id est quieti et oboedienter ordinati, operantes uestrum panem manducetis. nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis et in illum, qui per eum loquitur, credidistis.

---

Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml.
