Latin
8.1 to 8.16
Augustine, De Opere Monachorum 8.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad ordinem redeamus ac totum ipsum epistulae locum diligenter consideremus. numquid non habemus. inquit, licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi? quam licentiam dixit, nisi quam dedit dominus eis, quos ad praedicandum regnum caelorum misit dicens: ea quae ab ipsis sunt manducate; dignus est enim operarius mercede sua, et se ipsum proponens ad eiusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? amplius autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum adhiberet huius licentiae a domino permissae. neque enim reprehendens subiecit: sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei licere accipere ceterorum etiam commilitonum eius more probaretur. an ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? ecce abstulit omnem dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intellegant, de qua operatione dicat. ut quid enim ait: an ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes euangelistae et ministri uerbi dei habebant potestatem a domino acceptam, ut non operarentur manibus suis, sed ex euangelio uiuerent, operantes tantummodo spiritalia in praedicatione regni caelorum et aedificatione pacis ecclesiae. neque enim quisquam potest dicere de ipsa spiritali operatione dixisse apostolum: an ego solus et Barnabas nou habemus potestatem non operandi? hanc enim potestatem non operandi omnes illi habebant. dicat ergo qui conatur praecepta apostolica in sententiam suam deprauare atque peruertere, dicat, si audet, omnes euangelistas accepisse a domino potestatem non euangelizandi. at si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere, cur nolunt intellegere, quod omnibus patet, accepisse illos quidem potestatem non operandi, sed opera corporalia, quibus uictum quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut euangelium loquitur?