Latin
Book 1
Augustine, De Ordine 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa —nam id iam uideo te nolle respondere —sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur. —Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. uideo hic enim quandam medietatem. nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur. —Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium ? —Nihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam contrarium potest ei rei, quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. —Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? —Nullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.