# De Ordine 1.15

Augustine, De Ordine, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.15

Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa — nam id iam uideo te nolle respondere — sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur. — Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. uideo hic enim quandam medietatem. nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur. — Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium ? — Nihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam contrarium potest ei rei, quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. — Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? — Nullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.

---

Augustine, De Ordine, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056/stoa0040.stoa056.opp-lat1.xml.
