Latin
Book 1
Augustine, De Ordine 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando. —Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo. —Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis! non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria. quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri ? certe enim deus amat ordinem. —Uero amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum. nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam. —Quid cogitem ? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego. certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi. ex quo sequitur, ut et mala sint a summo deo et mala deus diligat.