# De Ordine 1.17

Augustine, De Ordine, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.17

Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando. —Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo. — Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis! non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria. quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri ? certe enim deus amat ordinem. —Uero amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum. nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam. — Quid cogitem ? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego. certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi. ex quo sequitur, ut et mala sint a summo deo et mala deus diligat.

---

Augustine, De Ordine, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056/stoa0040.stoa056.opp-lat1.xml.
