Latin
Book 1
Augustine, De Ordine 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Interea post paululum dies sese aperuit. surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutu m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit. ,quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam.