Latin
Book 2
Augustine, De Ordine 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illud me mouet, quomodo. cum iste sapiens, quamdiu inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat, ut eius corpore huc atque illuc uagante mens immobilis maneat. isto enim modo potes dicere, cum mouetur nauis. homines, qui in ea sunt. non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent, tamen, cum ea moueantur, non possunt illi qui ibidem constituti sunt non moueri. —Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. -Neque ego hoc dico, inquam; sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet, et tamen, quamuis quo uelit equum agat, equo moto moueatur necesse est. —Potest, inquit, sedere ipse immobilis. —Cogis nos, inquam, definire, quid sit moueri; quod si potes, facias uolo. —Prorsus, inquit, maneat quaeso beneficium tuum; nam manet postulatio mea, et, ne Ille prorsus interroges, utrum mihi definire placeat, quando id facere potuero, ipse profitebor. —Quae cum dicta essent, puer de domo, cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiauit. tum ego: Quid sit, inquam, moueri, non definire nos puer iste sed ipsis oculis cogit ostendere. eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus; nam nihil est aliud, nisi fallor, moueri. —Hic cum arrisissent, discessimus.