Latin
Book 2
Augustine, De Ordine 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Non te moueant ista, inquam. nam ubi res conuenit, quis non uerba contemnat? quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamu». nam ordinem esse dixisti. quo deus agit omnia. nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil praeter ordinem posse inueniri. -Manet, inquit, sententia mea; sed iam uideo, quid sis dicturus: utrum deus agit, quae non bene agi confitemur. —Optime. inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti. sed ut uidisti. quid essem dicturus. ita peto uideas, quid respondendum sit. —Atque ille nutans capite atque umeris: Turbamur, inquit. —Et huic forte quaestioni mater superuenerat. atque ille post aliquantum silentium petit, ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur; cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animum aduerterat. tum ego: Quid, inquam, uel cur tibi repetam? actum, aiunt, ne agas. quare moneo potius, ut ea, quae supra dicta sunt, uel legere cures, si audire nequiuisti. quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem, quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer, quae te amittere stilus iste non sineret.