Latin
Book 2
Augustine, De Ordine 2.54
Unproofread scanNot analysed yet
Accipio ista, inquam, libenter —neque enim me tam uerba tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat atque excitat -et bene, quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi suscenseant. quis enim amantis errori in iudicando non beneuolentissime ignoscat? quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordine occulto tibi in mentem uenisse credo. res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo uiro —si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamuis Uarroni quis non credat ? -mirari et paene cotidianis, ut scis, ecferre laudibus soleo, quod regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis iam perfectis iam sapientibus iam beatis. tantos ibi enim fluctus uidebat, ut eis nollet committere nisi uirum, qui et in regendo paene diuine scopulos euitaret et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. de solo enim sapiente uerissime dici potest: ille uelut, pelagi rupes immota resistit et cetera, quae luculentis in hanc sententiam uersibus dicta sunt. Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset inlatum.