Latin
12
Augustine, De Patientia 12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uera patientia, quae huius est nomine digna uirtutis, quaerendum est unde sumatur. sunt enim, qui eam tribuant uiribus uoluntatis humanae. non quas habent ex diuino adiutorio, sed quas ex libero arbitrio. error autem iste superbus est; eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur in psalmo: obprobrium eis qui abundant et despectio superbis, non est ergo ista patientia pauperum, quae non perit in aeternum. hic enim pauperes ab illo eam diuite accipiunt, cui dicitur: deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen eius et petendo, quaerendo, pulsando dicit: deus meus, eripe me de manu peccatoris, de manu legem praetereuntis et iniqui. quoniam tu es patientia mea, domine, spes mea a iuuentute mea. isti autem, qui abundant et egere ad dominum dedignantur, ne ab illo accipiant ueram patientiam, de sua falsa gloriantes consilium inopis uolunt confundere, quoniam dominus spes eius est, nec adtendunt, cum homines sunt et suae, id est humanae uoluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere. quod scriptum est: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. unde etiamsi eis contingat, ut aliqua dura et aspera, uel ne displiceant hominibus uel ne grauiora patiantur uel sibi placendo et amando praesumptionem suam eadem ipsa superbissima uoluntate sustineant, hoc illis dicendum est de patientia, quod de sapientia beatus Iacobus apostolus dicit: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. cor enim non sit superborum falsa patientia, sicut superborum est falsa sapientia? a quo est autem uera sapientia, ab illo est et uera patientia. huic enim cantat ille spiritu pauper: deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.