# De Patientia 15

Augustine, De Patientia, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/15

Sicut enim diuina testantur eloquia, deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet, et deus in illo manet. quisquis ergo contendit haberi posse dei caritatem sine dei adiutorio, quid aliud contendit nisi haberi deum posse sine deo? quis autem hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus? exultans ergo apud apostolum uera, pia fidelisque patientia dicit ore sanctorum: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an augustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oues uictimae. sed in his omnibus superuincimus per eum, qui delexit. nos; non ergo per nos, sed per eum, qui dilexit nos. deinde sequitur et adiungit: certus sum enim, quia neque mors neque uita neque angeli neque principatus neque praesentia neque futura neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. haec est illa caritas dei, quae diffunditur in cordibus nostris, non ex nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis; malorum autem concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, non est ex patre, sicut dicit apostolus Iohannes, sed ex mundo est.

---

Augustine, De Patientia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056b/stoa0040.stoa056b.opp-lat1.xml.
