Latin
16
Augustine, De Patientia 16
Unproofread scanNot analysed yet
Hic dicet aliquis: si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit, ut mala omnia pro eo quod 'ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur uoluntate? quasi uero non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus deserto eo, per quem factus est mundus; seruiunt enim creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. siue itaque mundi uocabulo Iohannes apostolus dilectores significauerit mundi, uoluntas, quae ex ipsis est, utique ex mundo est; siue mundi nomine caelum et terram et quaecumque in eis sunt, hoc est uniuersam conplexus sit creaturam, uoluntas procul dubio creaturae, quae non est creatoris, ex mundo est. propter quod talibus dominus dicit: uos de deorsum estis, ego de sursum sum; uos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. apostolis autem dicit: si de hoc mundo essetis, mundus quod suum est diligeret. sed ne sibi amplius adrogarent, quam eorum mensura poscebat, et hoc, quod eos non esse dixit ex mundo, naturae putarent esse, non gratiae, quia uero, inquit, de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. ergo de mundo erant; nam, ut non essent de mundo, electi sunt de mundo.